monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XXV <<<     >>> XXVII

Caput XXVI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Volens autem Deus ostendere civitatem suam tunc in ista consuetudine non futuram dixit filios Levi oblaturos hostias in iustitia; non ergo in peccato ac per hoc non pro peccato. Unde intellegi potest in eo quod secutus adiunxit atque ait: "Et placebit Domino sacrificium Iudae et Hierusalem, sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus," frustra sibi Iudaeos secundum legem veteris testamenti sacrificiorum suorum praeterita tempora polliceri.
2 Non enim tunc in iustitia, sed in peccatis hostias offerebant, quando pro peccatis praecipue ac primitus offerebant, usque adeo ut sacerdos ipse, quem debemus utique credere ceteris fuisse iustiorem, secundum Dei mandatum soleret pro suis primum offerre peccatis, deinde pro populi.
3 Quapropter exponere nos oportet, quo modo sit accipiendum quod dictum est: "Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus."
Fortassis enim tempus illud commemorat, quo primi homines in paradiso fuerunt.
4 Tunc enim puri atque integri ab omni sorde ac labe peccati se ipsos Deo mundissimas hostias offerebant; ceterum ex quo commissae praevaricationis causa inde dimissi sunt atque humana in eis natura damnata est, excepto uno Mediatore et post lavacrum regenerationis quibusque adhuc parvulis "nemo mundus a sorde, sicut scriptum est, nec infans, cuius est unius diei vita super terram."
Quod si respondetur etiam eos merito dici posse offerre hostias in iustitia, qui offerunt in fide (iustus enim ex fide vivit; quamvis se ipsum seducat, si dixerit se non habere peccatum, et ideo non dicat, quia ex fide vivit): numquid dicturus est quispiam hoc fidei tempus illi fini esse coaequandum, quando igne iudicii novissimi mundabuntur, qui offerant hostias in iustitia?
5 Ac per hoc quoniam post talem mundationem nullum peccatum iustos habituros esse credendum est, profecto illud tempus, quantum adtinet ad non habere peccatum, nulli tempori comparandum est, nisi quando primi homines in paradiso ante praevaricationem innocentissima felicitate vixerunt.
6 Recte itaque intellegitur hoc significatum esse, cum dictum est: "Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus."
Nam et per Esaiam postea quam caelum novum et terra nova promissa est, inter cetera, quae ibi de sanctorum beatitudine per allegorias et aenigmata exequitur, quibus expositionem congruam reddere nos prohibuit vitandae longitudinis cura: "Secundum dies", inquit, "ligni vitae erunt dies populi mei."
Quis autem sacras litteras adtigit et ignorat ubi Deus plantaverit lignum vitae, a cuius cibo separatis illis hominibus, quando eos sua de paradiso eiecit iniquitas, eidem ligno circumposita est ignea terribilisque custodia?
Quod si quisquam illos dies ligni vitae, quos commemoravit propheta Esaias, istos qui nunc aguntur ecclesiae Christi dies esse contendit ipsumque Christum lignum vitae prophetice dictum, quia ipse est sapientia Dei, de qua Salomon ait: "Lignum vitae est omnibus amplectentibus eam;" nec annos egisse aliquos in paradiso illos primos homines, unde tam cito eiecti sunt, ut nullum ibi gignerent filium, et ideo non posse illud tempus intellegi in eo quod dictum est: "Sicut diebus pristinis et sicut annis prioribus;" istam praetereo quaestionem, ne cogar, quod prolixum est, cuncta discutere, ut aliquid horum veritas manifestata confirmet.
7 Video quippe alterum sensum, ne dies pristinos et annos priores carnalium sacrificiorum nobis pro magno munere per prophetam promissos fuisse credamus. Hostiae namque illae veteris legis in quibusque pecoribus inmaculatae ac sine ullo prorsus vitio iubebantur offerri, et significabant homines sanctos, qualis solus inventus est Christus, sine ullo omnino peccato.
8 Proinde quia post iudicium, cum fuerint etiam igne mundati, qui eius modi mundatione sunt digni, in omnibus sanctis nullum invenietur omnino peccatum, atque ita se ipsos offerent in iustitia, ut tales hostiae omni modo inmaculatae ac sine ullo vitio sint futurae, erunt profecto sicut pristinis diebus et sicut annis prioribus, quando in umbra huius rei futurae mundissimae offerebantur hostiae.
9 Haec erit namque munditia tunc in inmortali carne ac mente sanctorum, quae figurabatur in illarum corporibus hostiarum.
Deinde propter eos, qui non mundatione, sed damnatione sunt digni: "Et accedam", inquit, "ad vos in iudicium, et ero testis velox super maleficos et super adulteros, et cetera," quibus damnabilibus enumeratis criminibus addidit: "Quoniam ego Dominus Deus vester, et non mutor;" tamquam diceret: "Cum vos mutaverit et in deterius culpa vestra et in melius gratia mea, ego non mutor". "Testem vero se dicit futurum, quia in iudicio suo non indiget testibus, eumque velocem, sive quia repente venturus est eritque iudicium ipso inopinato eius adventu celerrimum, quod tardissimum videbatur, sive quia ipsas convincet sine ulla sermonis prolixitate conscientias. "In cogitationibus enim, sicut scriptum est, impii interrogatio erit;" et apostolus: "Cogitationibus", inquit, "accusantibus vel etiam excusantibus in die, qua iudicabit Deus occulta hominum, secundum evangelium meum per Iesum Christum."
Etiam sic ergo Dominus futurus testis intellegendus est velox, cum sine mora revocaturus est in memoriam, unde convincat puniatque conscientiam.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 20, XXV <<<     >>> XXVII
monumenta.ch > Augustinus > 26